monumenta.ch > Plinius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 95
{XLIX} Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, quae serpunt, et quae cacoethe vocant. - Lilinum, quod et syrium vocavimus, renibus utilissimum est sudoribusque evocandis, vulvae molliendae concoquendisque intus. - Selgiticum nervis utile esse diximus, sicut herbacium quoque, quod Iguvini circa Flaminiam viam vendunt.